Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] Quattuor hae naturae sunt, arboris, animalis, hominis, dei; haec duo, quae rationalia, [p. 444] sunt, eandem naturam habent, illo 1 diversa sunt, quod alterum inmortale, alterum mortale est. Ex his ergo unius bonum natura perficit, dei scilicet, alterius cura, hominis. Cetera tantum 2 in sua natura perfecta sunt, non vere perfecta, a quibus abest ratio. Hoc enim demum perfectum est, quod secundum universam naturam perfectum, universa autem natura rationalis est. Cetera possunt in suo genere esse perfecta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.